Навигация
|
Cicero
De Lege Agraria Contra Rullum
[1] * * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis
oppugnatur. Dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum
est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani
esse factum. Dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime
pugnantibus restitistis? Haec, per deos immortalis! utrum esse vobis consilia
siccorum an vinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum
videntur?
[2] Videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam,
ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit
non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. Perscribit in sua
lege vectigalia quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum
bonorum. Agros emi volt qui dividantur; quaerit pecuniam. Videlicet excogitabit
aliquid atque adferet. Nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur,
nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri
sociorum, regum status xviris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata
quaeritur.
[3] Exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet.
'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus,
an in censorum pascuis invenisti? Si quid est quod indagaris, inveneris, ex
tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum
est, quoniam quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus
atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli,
tu ornamenta pacis eripias? Tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam
illos fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae vectigalia
illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem
potuisse iudicabuntur.
[4] Vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. Sane est in eo
diligens; nullam enim praetermittit. Persequitur in tabulis censoriis
totam Siciliam; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem
populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium,
et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non vendiderint ei
qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod nos largitionis causa venderemus.
[5] Videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. Nam superiore parte
legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se
ipsi indicabunt. Iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum quos populo
Romano <P.> Servili, fortissimi viri, victoria adiunxit, deinde agros
in Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit
virtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium qui
L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi Romani adiunctus est,
post autem agros in Hispania apud Carthaginem novam duorum Scipionum eximia
virtute possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt quam P. Africanus
nudatam tectis ac moenibus sive ad notandam Carthaginiensium calamitatem,
sive ad testificandam nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad aeternam
hominum memoriam consecravit.
[6] His insignibus atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem
publicam tradiderunt, iubent eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto
Cappadociaque possederit. Num obscure videntur prope hasta praeconis insectari Cn.
Pompei exercitum qui venire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum
gerat atque versetur?
[7] Hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum
sibi nullum definiunt? Nam xviris quibus in locis ipsis videatur vendendi
potestas lege permittitur. Censoribus vectigalia locare nisi in conspectu
populi Romani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? At hoc
etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis
potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege
xviris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona
populi Romani possint divendere.
[8] Iam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam
formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit, non videtis? Hereditatum
obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium
exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto
quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant.
[9] Quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum
immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium
rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac
potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint
vendere. Etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant
ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. Hinc vos quas spoliationes,
quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum
fore putatis?
[10] Etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, 'Svlla
et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum infinitumque fecerunt. Iubet enim
eosdem xviros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem
possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare.
Quo in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an benignitas
quaestuosior sit futura.
Sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae.
Excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis
agris eos agros de quibus cautum sit foedere. Hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale
possidentur.
[11] Hic quaero, si Hiempsali satis est cautum foedere et Recentoricus
ager privatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam
dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem
putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus gratis parceret.
Num quisnam tam abstrusus usquam nummus videtur quem non architecti huiusce
legis olfecerint? Provincias, civitates liberas, socios, amicos, reges denique
exhauriunt, admovent manus vectigalibus populi Romani.
[12] Non est satis. Audite, audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus
habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex manubiis, ex
auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in aerarium relatum
sit, id ad xviros referri iubet! Hoc capite multa sperant; in omnis imperatores
heredesque eorum quaestionem suo iudicio comparant, sed maximam pecuniam se
a Fausto ablaturos arbitrantur. Quam causam suscipere iurati iudices noluerunt,
hanc isti xviri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam esse
arbitrantur quod sit ipsis reservata.
[13] Deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod quisque imperator
habeat pecuniae, protinus ad xviros deferat. Hic tamen excipit Pompeium simillime, ut
mihi videtur, atque ut illa lege qua peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur.
Non enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur iniuria. Sed
cui manubias remittit, in huius vectigalia invadit. Iubet enim pecunia, si
qua post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, hac uti xviros. Quasi
vero non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere
cogitare.
[14] Videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam
et coacervatam pecuniam xviralem. Minuetur huius pecuniae invidia; consumetur
enim in agrorum emptionibus. Optime. Quis ergo emet agros istos? Idem xviri;
tu, Rulle,++missos enim facio ceteros++emes quod voles, vendes quod voles;
utrumque horum facies quanti voles. Cavet enim vir optimus ne emat ab invito.
Quasi vero non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non invito
quaestuosum. Quantum tibi agri vendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si
ego eius aequitatem animi probe novi, vendet non invitus? Facient idem ceteri
libenter, ut possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod cupiunt,
dent quod retinere vix possunt.
[15] Nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam.
Pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non ementur. Si consenserint
possessores non vendere, quid futurum est? Referetur pecunia? Non licet. Exigetur?
Vetat. Verum esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum velit
venditor. Spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus aerarium,
ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur.
[16] Quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio
atque descriptio? 'Deducentur,' inquit, 'coloniae.' Quot? quorum hominum?
in quae loca? Quis enim non videt in coloniis esse haec omnia consideranda?
Tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam
inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis,
omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne in
Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere
possitis? 'Non faciemus,' inquit. Primum nescio, deinde timeo, postremo non
committam ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse possimus.
[17] Quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius
modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis? Scriptum est enim:
'Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos
velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint,' ut, cum totam Italiam
militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne
libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. Atque haec a me suspicionibus
et coniectura coarguuntur.
[18] Iam omnis omnium tolletur error, iam aperte
ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique
hoc templum Iovis Optimi Maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere.
Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc
opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. Qui locus propter ubertatem
agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur,
ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo,
qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate
ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam
continebunt.
[19] Maiores nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune,
omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe
nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate++quid enim illis fuit
clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?++sed
consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur,
urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem
publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa
essent non videretis.
[20] Quid enim cavendum est in coloniis deducendis?
Si luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse
haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi
ista colonia, sed opponitur. At quem ad modum armatur, di immortales! Nam
bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes
quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem xviros occupabuntur; hanc enim
ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut xviri
deducant quos velint. Atque his colonis agrum Campanum et Stellatem campum
dividi iubet.
[21] Non queror deminutionem vectigalium, non flagitium huius
iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin gravissime et verissime
conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam populi Romani possessionem,
subsidium annonae, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicae positum
vectigal servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse,
qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset;
non dico solum hoc in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat,
intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem
sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni
reservo; de periculo salutis ac libertatis loquor.
[22] Quid enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac
dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni
egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam
et urbis circa Capuam occuparint?
His ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque
patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt.
[23] Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui qui sperastis
vos contra consulem veritate, non ostentatione popularem posse in evertenda
re publica populares existimari. Lacesso vos, in contionem voco, populo Romano
disceptatore uti volo. Etenim, ut circumspiciamus omnia quae populo grata
atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium
reperiemus. Sollicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam
vestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis; spem improbis
ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de foro, dignitatem de re publica
sustulistis.
[24] Hoc motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum
populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit,
cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas
colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum
xvirale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram
summamque tranquillitatem pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne
vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur.
[25] Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi
populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam,
credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum
mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri
graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum
aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit
appetiturus sim.
[26] Dicit frequentissimo senatu consul Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei
publicae maneat neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere non
possit, in provinciam non iturum. Sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti,
ut possim tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere.
Quam ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni plebis, deserite
eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate nobiscum,
consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore defendite.
Multa sunt occulta rei publicae volnera, multa nefariorum civium perniciosa
consilia; nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non natio
pertimescenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum est. Huic pro
se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare velle debemus.
[27] Erratis, si senatum probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia
voluntate. Omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem consulis soluti
a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in contentionibus.
Quod si qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori velificari
suo, primum me consule id sperare desistat, deinde habeat me ipsum sibi documento,
quem equestri ortum loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos
ad honorem dignitatemque perducat. Quod si vos vestrum mihi studium, patres
conscripti, ad communem dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto,
id quod maxime res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud
maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicae restituta esse
videatur.
Itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem
in iudicium tuum prope acta iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum
ex hoc loco efferre, ne is de cuius officio nemo umquam dubitavit LX denique
anno dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius
omnibus Sex. Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae
existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum
prosequatur.
|
Новое на сайте
Обновления
|